# Capitula XXV-XXXVIII 28.3-8

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 28.3 to 28.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/28.3

Leontophonas vocari accepimus bestias modicas, quæ captæ exuruntur, ut earum cineris aspergine carnes pollutæ jactæque per compita concurrentium semitarum leones necent, si quantulumcumque ex illis sumpserint. Propterea leones naturali eas premunt odio, atque ubi facultas data est, morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus. Spectaculum ex his primus Romæ edidit Scævola Publi filius in curuli ædilitate. Hyænam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate, flectique non quit, nisi toto corpore circumacto. Multa de ea mira: primum, quod sequitur stabula pastorum, et auditu assiduo addiscit vocamen, quod exprimere possit imitatione vocis humanæ, ut in hominem astu accitum nocte sæviat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus sollicitatos canes sic devorat; qui forte si venantes umbram ejus, dum sequuntur, contigerint, latrare nequeunt, voce perdita. Eadem hyæna inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Præterea promptius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. Varietas multiplex inest oculis, colorumque mutatio; in quorum pupulis lapis invenitur, hyænium dicunt, præditum illa potestate, ut, cujus hominis fuerit linguæ subditus, prædicat futura. Verum hyæna quodcumque animal ter lustraverit, movere se non potest: quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt. In Æthiopiæ parte coit cum leæna, unde nascitur monstrum: crocottæ nomen est. Voces hominum et ipsa pariter affectat. Nunquam cohibet aciem orbium, sed in obtutu sine nictatione contendit. In ore gingiva nulla, dens unus atque perpetuus, qui, ut nunquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur. Inter ea, quæ dicunt herbatica, eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum. Æmulos libidinis suæ metuunt: inde est, quod gravidas suas servant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus privent testibus. Quod caventes feminæ, in secessibus partus occulunt. Africa serpentibus adeo facunda est, ut mali hujus merito illi potissimum palma detur. Cerastæ præferunt quadrigemina cornicula, quorum intentatione, veluti esca inlice, sollicitatas aves perimunt: nam reliqua corporis de industria arenis tegunt, nec ullum indicium sui præbent, nisi ex ea parte, quæ invitatis dolo pastibus necem præpetum aucupetur. Amphisbæna consurgit in caput geminum: quorum alterum in loco suo est, alterum in ea parte, qua cauda: quæ causa efficit, ut capite utrinque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. Jaculi arbores subeunt, e quibus vi maxima turbinati, penetrant animal, quodcumque obvium fortuna fecerit. Scytale tanta præfulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet, et quoniam reptando pigrior est, quos assequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit. Plures diversæque aspidum species, verum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit, hypnale, quod somno necat, teste etiam Cleopatra, emitur ad mortem. Aliarum virus, quoniam medelas admittit, minus famæ meretur. Hæmorrhois morsu sanguinem elicit, et dissolutis venarum commerciis, quidquid animæ est, evocat per cruorem. Prester quem percusseri, distenditur, enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. Sunt et hammodytæ, est et cenchris, elephantiæ, chersydri, chamædracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Nam scorpiones, scinci, lacertique vermibus, non serpentibus adscribuntur. Monstra hæc si bibant, clementius feriunt. Habent affectus: non temere nisi conjuges evagantur: capto altero, vel occiso, uter superfuerit, efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alvi tumidiores, pestis nocentior. Masculus æqualiter teres est, sublimior etiam mitiorque. Igitur anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur: nec frustra, quum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo, ut citius audiant, quam aspiciant.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
