# Capitula XXV-XXXVIII 30

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, Poem 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/30

Garamanticum oppidum est Debris fonte miro: qui denique alternis vicibus die frigeat, nocte efferveat, ac per eadem venarum commercia, interdum ignito vapore æstuet, interdum glaciali algore inhorrescat. Incredibile memoratu, ut in articulo temporis natura tam dissonam sui faciat varietatem! Idque qui percontari velit, tenebris inesse fluori illi æternam facem credat; qui rimetur die brumales scatebras, nunquam aliud æstimet, quam perpetuo rigere. Unde non immerito per gentes Debris inclyta est, cujus aqua; ex c�lesti vertigine mutant qualitatem, quamvis contraversa siderum disciplina: nam quum mundum a calore vesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse: rursum quum ortus solis inclaruit, et radiis fervefacta sint omnia, sic glaciales evomit scaturigines, ut fluorem suum prohibeat hauriri. Quis ergo non stupeat fontem, qui friget calore, calescit frigore! Garamanticæ regionis Garama caput est, ad quam iter diu inextricabile fuit, et invium: nam latrones puteos arenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis, infame siti iter submoveret accessus viantium. Sed Vespasiano principe, bello, quod cum �ensibus gestum est, difficultas hæc dissoluta est, compendio spatii brevioris reperto. Garamantas Cornelius Balbus subegit, et primus ex hac victoria triumphavit. Primus sane de externis, utpote Gadibus genitus, accessit ad gloriam nominis triumphalis. Armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastum ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua et obnixa. Ex parte, qua Cercina est, accepimus Gaul�n insulam, in qua serpens neque nascitur, neque vivit invecta: propterea jactus ex ea quocumque gentium pulvis, arcet angues; scorpiones superjactus illico perimit.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
