Latin
31.1 to 31.3
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 31.1-3
Not analysed yet
Æthiopes, et gentes Atlanticæ, Nigri flumine dividuntur, quem patrem putant Nili. Sic papyro viret, sic calamo prætexitur, animalia eadem edit, isdem temporibus exundat, intra ripas tunc quoque redit, quum contentus est alveo suo Nilus. Garamantici Æthiopes matrimonia privatim nesciunt, sed vulgo omnibus in venerem licet. Inde est, quod filios matres tantum recognoscunt; paterni nominis nulla reverentia est. Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter Garamantici Æthiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec immerito, qui afflicta disciplina castitatis, successionis notitiam ritu improbo perdiderunt. Nomen Æthiopum late patet. In parte Africana, qua Meroen videt Libya, plurimæ eorum sunt et variæ nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Syrbotæ longi sunt ad pedes duodecim. Azachæi captos venatibus elephantos devorant. Apud Psambares nulla est aurita quadrupes, ne elephanti quidem. His proximi summam regiæ potestatis cani tradunt: de cujus motibus, quidnam imperitet, augurantur. Maritimos Æthiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique, quod et vident plurimum, et manifestissime destinant jactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege præditi, cujus in fronte oculus unus est. Sunt et Pamphagi, quibus esca est quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum mores vocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus, et prominula ora. Artabatitæ proni, atque quadrupedes, nec secus, ac feræ, sine sedibus evagantur. Confines Mauritaniæ certo tempore locustas terrestres legunt, duratasque salsugine in præsidium vitæ solas habent: sed ex illis quadragesimum ævi annum nullus supergreditur. Ab Oceano æstu ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, millia passuum sunt sexcenta viginti. Ultra Meroen super exortus solis Macrobii Æthiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior, quam nostra vita est. Hi Macrobii justitiam colunt, amant æquitatem, plurimum valent robore, præcipua decent pulchritudine, ornantur ære, auro vincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est �HlÛou tr�peza ,opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur: nam et divinitus eas augeri ferunt. Est et ibidem lacus, quo perfusa corpora velut olivo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed illico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos deserta: inhumanæque solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstrosæ gentium facies. Aliæ sine naribus, æquali totius oris planitie, informes habent vultus. Aliis concreta ora sunt, modico tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullæ linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. Quædam ex istis nationibus ante Ptolemæum Lathyrum regem Ægypti, incognitum habuerunt ignis usum. Æthiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quidquid ejus sub meridiano cardine lucis nitet, qui maxime virent hieme. A meridiana parte mons editus mari imminet, ingenuo igne per æternum fervidus, et inquiete jugis flagrantibus: inter quæ incendia jugis æstus, draconum magna copia est.