Latin
31.10 to 31.16
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 31.10-16
Not analysed yet
Formicæ ibi ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: qua, custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. Eadem Æthiopia mittit lycaonem. Lupus est cervicem jubatus, et. tot modis varius, ut nullum illi colorem dicant abesse. Mittit et tarandum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursino colore et pariter villo profundo. Hunc tarandum affirmant habitum metu vertere, et quum delitescat, fieri assimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quam aliam præferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamæleontes; sed et polypus, et chamæleon glabra sunt, ut sit pronius cutis lævitatem proximanti æmulari: in hoc novum est ac singulare, hirsutiam pili colorum vices facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit. Æthiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu, quam meatu: homines tamen nunquam impetunt. Bruma comati sunt, æstate nudi: thoas vocant. Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinaciis similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas jaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes. Illius c�li ales est pegasus: et hæc ales equinum nihil præter aures habet. Tragopan quoque avis major aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput. Ethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, remo humili et depresso, nunquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius provenit, eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur, despectui est. Verum legitur per sacerdotes hostiis prius cæsis: quæ quum litaverunt, observatur, ut messis nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quæ sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quæ si juste divisa est, sponte incenditur.