Latin
33.1 to 33.2
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 33.1-2
Not analysed yet
Ægyptus ad meridiem introrsus recedit, quoad prætendant Æthiopes a tergo. Inferiorem ejus partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulæ faciem spatia amplectitur interamna, et incerto pæne fonte decurrens proditur, ut loquemur. Originem habet a monte inferioris Mauritaniæ, qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri; hoc Jubam regem accepimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt. Nilum autem jam inde conjiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, belluis nihil minus procreet, quam in Nilo videmus; ac si quando Mauritania, unde origo ejus est, aut nivibus densioribus, aut imbribus largioribus irrigatur, incrementa exundationis in Ægypto augentur. Sed effusus hoc lacu arenis sorbetur, et cuniculis cæcis absconditur; deinde in Cæsariensis pede prorumpens amplior, eadem indicia præfert, quæ in exortu notavimus: rursusque subsidit, nec se prius reddit, quam post intervalla itineris extenti contingat Æthiopas. Ubi exit, Nigrim facit fluvium, quem supra diximus terminum esse limitis Africani. Astapum eum indigenæ vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas: quarum pleræque sunt tam diffusæ et vastæ magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu prætermeet, quamvis concitus ibi feratur. Nobilissima eorum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, lævo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, quum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter objecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: ita enim quædam claustra ejus Ægyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Nigris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Ægyptio mari. Ignari siderum, vel locorum, varias de excessibus ejus causas dederunt. Alii affirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem humore supero saginatum, tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. Ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, quum fluorem solitæ velocitatis non queat promovere, aquis in arcto luctantibus intumescat: et quanto jam impensius contraversi spiritus repugnaverint, tanto excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem; quando nec solitus extenuet cursus alveum, et stipato jam flumine, venis originalibus torrentium pondera superveniant: ita concurrente violentia hinc urgentis elementi, hinc resistentis, undis exsultantibus molem colligi, quæ excessus facit. Nonnulli affirmant fontem ejus, qui Phialus vocatur, siderum motibus excitari, extractumque radiis candentibus c�lesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis c�ptantibus. Verum omnem abscessus originem de sole concipi, primosque fieri excessus tumoris, quum, per Cancrum sol vehatur: postmodum triginta ejus partibus evolutis, ubi ingressus Leonem, ortus Sirios excitavit, propulso omni fluore tantam vim amnis erumpere. Quod tempus sacerdotes natalem mundi judicarunt, id est inter tertium decimum kalendas augustas, et undecimum. Deinde revocari exitus universos, quum in Virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, quum Libram sit ingressus. Hoc etiam addunt, pariter eum nocere, sive abundantius exæstuet, sive parcius: quandoquidem exiguitas minimum apportet fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. Maximos deinde ejus exitus cubitis duodeviginti consurgere, justissimos sedecim temperari: nec in quindecim abesse proventus, sed quidquid intra sit, famem facere. Dant illi etiam hoc majestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Jam illud palam est, solum illum ex amnibus universis nullas exspirare auras. Ditionis Ægyptiæ esse incipit a Syene, in qua fines Æthiopum; et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.