# Capitula XXV-XXXVIII 33.3-4

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 33.3 to 33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/33.3

Inter omnia, quæ Ægyptus habet digna memoratu, præcipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notæ albæ macula, quæ dextero ejus lateri ingenita, corniculantis lunæ refert faciem. Statu ævi spatium est, quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat., quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctu, requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat, sacris ibi initiatus, sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mystice thalamos nominant. Dat omnia manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentium manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Cæsaris dexteram, prodidit ingruentia, nec multo post Cæsar exstinctus est. Pueri Apim gregatim sequuntur, et repente velut lymphatici ventura præcinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quæ atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant jactu aureæ pateræ, quam projiciunt in Nili statum gurgitem. Hæc solemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lavantes. Verum octavo die cæremoniis jam peractis, velut reddita sæviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem. Crocodilus malum quadrupes et in terra, et in flumine pariter valet, linguam non habet, maxillam movet superiorem; morsus ejus horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. Qualia anseres edit ova. Metatur locum nido naturali providentia, nec alibi f�tus premit, quam quo procrescentis Nili aquæ non possint pervenire. In partu fovendo mas et femina vices servant. Præter hiatum oris, armatus est etiam unguium immanitate. Noctibus in aqua degit, per diem humi acquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate, in tantum, ut ictus quovis tormento adacto tergo repercutiat. Trochilos avis parvula: ea reduvias escarum dum affectat, os belluæ hujusce, paulatim scalpit, et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus, penetrat belluam, populatisque vitalibus, erosa exit alvo.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
