# Capitula XXV-XXXVIII 34.1-3

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 34.1 to 34.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/34.1

Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythræum ab Erythra rege Persei et Andromedæ filio, non solum a colore appellatum. Varro dicit, qui affirmat, in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem, et antea candidæ amittant quod fuerint usque ad haustum, ac furvo postmodum nigrescant colore. Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum hæc Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scenitæ tenent Arabes, nobiles monte Casio: qui Scenitæ causam nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt, nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicina sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. Præterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus, si invectum illo fuerit, moritur illico. Hanc Arabiam Græci Eudæmonem, nostri Beatam nominaverunt. Habitatur colle manu facto inter flumen Tigrim, et flumen Eulæum, quod ortum a Medis tam poro fluore inclytum est, ut omnes inde reges non alias quam ejus aquas bibant. Eudæmonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod præter odores, quos creat plurimos, sola thus mittit, nec tamen universa: nam in medio ejus sunt Atramitæ, pagus Sabæorum, a quo octo mansionibus regio thurifera disterminatur: Arabia appellatur, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. Virgulta hæc non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in jus posterorum per successiones transeunt familiarum. Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. Idem illi quum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressionibus feminarum polluuntur. Hanc arborem, prius quam penitus fides proderet, alii lentisco, alii terebintho comparabant, usque dum libris, quos Juba rex scripsit ad Cæsarem Augusti filium palam fieret, intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalæ modo succum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
