Latin
38.1 to 38.3
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 38.1-3
Not analysed yet
Euphratem fundit Armenia major, ortum supra Zizamam sub radicibus montis, quem Capoten accolæ nominant, Scythis proximum. Hic receptis in se aliquot amnibus convalescit, et stipatus convenis aquis, luctatur cum Tauri montis objectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim millibus passuum latitudine; longisque excursibus dextera Comagenen, Arabiam læva relinquit; deinde prælabens plurimas gentes, Babyloniam, quondam Chaldæorum caput, dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuæ excessibus, ad instar Ægyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, isdem ferme temporibus, quibus Nilus exit, sole scilicet in parte Cancri vicesima constituto; tenuatur quum, jam Leone decurso, ad extima Virginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione æqualitas normalis efficit lineæ. Unde apparet, ista duo flumina ad modulum ejusdem perpendiculi constituta, licet diversis manent plagis, easdem incrementi causas habere. De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniæ regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in loco edito, qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit, nec cum suo nomine; at quum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. Influit in Arethisam lacum omnia pondera sustinentem: cujus pisces nunquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethisæ, per quem dissimilis colore, volucri meat cursu. Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem subter labens in altero ejus latere apud Zomadam emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens; deinde identidem absconditur, rursusque redditur. Adiabenos Arabesque præterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum Choaspem accipit; Euphratem defert in sinum Persicum. Quæcumque Euphratem bibunt gentes, diverso nitent lapide. Zmilantis in ipso Euphratis alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula, internitet.