Latin
39.5
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 39.5
Not analysed yet
Mons Taurus ab Indico primo mari surgit; deinde a scopulis Chelidoniis inter Ægyptium et Pamphylium pelagus objectus septentrioni dextero latere, lævo meridianæ plagæ, occidenti obversus fronte profusa. Prorsus palam est, terras eum continuare voluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas vetaretur. Denique qui periclitantur naturas locorum, tentasse eum omnes exitus promontoriis probant: nam quoquorsum mari alluitur, procedit in prominentias; sed modo intercluditur Ph�nicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio vel Hyrcano: quibus renitentibus subinde fractus, contra Mæoticum lacum flectitur, multisque difficultatibus fatigatus, Riphæis se jugis annectit. Pro gentium ac linguarum varietate plurifariam nominatus, apud Indos Imaus, mox Paropamisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus; atque ubi excelsissima consurgit sublimitate, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit: a dextro latere Caspius dicitur vel Hyrcanus, a lævo Amazonicus, Moschicus, Scythicus; ad hæc, vocabula habet alia multa. Ubi dehiscit hiulcis jugis, facit portas, quarum primæ sunt Armeniæ, tum Caspiæ, post Ciliciæ. In Græciam, verticem exserit, ubi Ceraunius prædicatur. A Ciliciæ finibus Africum limitem dispescit, quantus meridiem videt, sole æstuat; quidquid septentrioni oppositum est. vento tunditur et pruina; quod silvestris est, efferatur plurimis bestiis et leonibus immanissimis.