# Capitula XXXIX-LVII 40

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, Poem 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/40

Quod in Campania Vesuvius, in Sicilia Ætna, hoc in Lycia mons Chimæra est. Hic mons nocturnis æstibus fumidum exhalat. Unde fabula triformis monstri in vulgum data est, quod Chimæram animal putaverunt. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicarunt, quam de vocabulo sui nominis Hephæstiam vocant. Olympos quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquæ regiæ ob insigne fluoris spectaculo sunt visentibus.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
