Latin
41.1 to 41.5
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 41.1-5
Not analysed yet
Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quæ in tertio orbis divortio terminos amnes habet, ab Ægyptio mari Nilum, a Mæotio lacu Tanaim: verum eam, quæ a Telmesso Lyciæ incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eant igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Ægea litora; a meridie mare Ægyptium, Paphlagonia a septentrione. Ephesos in ea urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianæ, Amazonum fabrica, adeo magnificum, ut Xerxes, quum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit; sed hæc Xerxi clementia sacras ædes non diu a malo vindicavit: namque Herostratus, ut nominis sui memoriam fama sceleris extenderet, incendium nobilis fabricæ manu sua struxit: sicut ipse fassus est, voto adipiscendæ famæ latioris. Notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi; qua Alexander Magnus Pellæ natus est. Qui oritur, ut Nepos edidit, M. Fabio Ambusto, Tito Quintio Capitolino consulibus post Romam conditam anno trecentesimo octogesimo quinto. Id templum quum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates præfuit: quem Dinocratem Alexandri jussu Alexandriam in Ægypto præmetatum supra exposuimus. Nusquam orbe toto tam assiduos terræ motus, et tam crebras urbium demersiones, quam in Asia esse, cladibus Asiaticis patuit, quum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint. Ingenia Asiatica inclyta per gentes fuere. P�tæ Anacreon inde, Mimnermus, et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcæus, inter quos etiam Sappho mulier; at historiæ conditores, Xanthus, Hecatæus, Herodotus: cum quibus Ephorus, et. Theopompus. Namque de septem sapientia præditis, Bias, Thales, Pittacus; Cleanthes, stoicæ eminentissimus; Anaxagoras naturæ indagator; Heraclitus etiam subtilioris doctrinæ arcanis immoratus. Asiam excipit Phrygia, in qua Celæne, quæ antiquato priori nomine in Apamiam transit, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus, istic et sepultus; unde qui proximat fluvius, Marsyas dicitur: nam sacrilegi certaminis factum, et audaces in deum tibias testatur non procul cum fonte vallis, quæ eventum gesta rei signat, et ab Apamia decem millibus passuum separata, Aulocrene usque adhuc dicitur.