Latin
41.15 to 41.18
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 41.15-18
Not analysed yet
At juxta Ilium Memnonis stat aliud sepulcrum, ad quod sempiterno ex Æthiopia catervatim aves advolant, quas Ilienses Memnonias vocant. Cremutius auctor est, has easdem anno quinto in Æthiopia catervatim coire, et undique versum quod usquam gentium sit, ad regiam Memnonis convenire. Mediterranea, quæ sunt supra Troadis partem, Teutrania tenet regio, quæ prima M�sorum fuit patria. Hæc Teutrania perfunditur Caico flumine. Per omnem Asiam chamæleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertæ, nisi crura recta et longiora ventri jungerentur; prolixa cauda, eademque in vertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger, et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum squamosa cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi, et recessu concavo introrsum recepti, quos nunquam nictatione obnubit. Visum denique non circumlatis pupillis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus ejus æternus, ac sine ullius usus ministerio: quippe quum neque cibum capiat, neque potu alatur, nec alimento alio, quam haustu æris vivat. Color varius, et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque se rei conjunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt, quos fingere non valet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus pæne sine carne, vitalia sine liene; nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur vere. Impetibilis est coraci, a quo quum interfectus est, victorem suum perimit interemptus: nam si vel modicum ales ex eo ederit, illico moritur; sed corax quoque habet præsidium ad medelam, natura manum porrigente: nam quum afflictum se intelligit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem. Pythonos Come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo adventus sui tempore ciconiæ advolant, et eam, quæ ultima advenerit, lancinant universæ. Aves istas ferunt linguas non habere, verum sonum, quo crepitant, oris potius quam vocis esse. Eximia illis inest pietas: etenim quantum temporis impenderint f�tibus educandis, tantum et ipsæ a pullis suis invicem aluntur. Ita enim impense nidos fovent, ut incubitus assiduitate plumas exuant. Noceri eas, omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime, ubi serpentum immanis copia est, quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.