Latin
Poem 47
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 47
Not analysed yet
Assyriorum initium Adiabene facit; in cujus parte Arbelitis regio est: quem locum victoria Alexandri Magni non sinit præteriri: nam ibi copias Darii fudit, ipsumque subegit, expugnatisque ejus castris in reliquo apparatu regis reperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. Aliquantisper nos tamen virtute veterum ab hac vitiorum illecebra defensi sumus, atque adeo in censuram Publii Crassi, et Julii Cæsaris: qui edixerunt anno Urbis conditæ sexcentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inveheret peregrina. Postmodum vicerunt nostra vitia, et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in p�nalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium, fratrem L. Planci bis consulis, proscriptum a triumviris, in Salernitana latebra unguenti odor prodidit. Hos terrarum ductus excipit Media, cujus arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis: ingens ipsa, cui tale ferme, quale unedonibus folium est; tantum eo differt, quod spinosis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum venenis, sapore aspero, el amaritudinis meræ; odoris autem fragrantia plus quam jucundum, longeque sensibile. Verum pomorum illi tanta ubertas inest, ut onere proventus semper gravetur: nam protinus atque poma ejus deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, f�tus ut decidant ante nati. Usurpare sibi nemora ista optaverunt et aliæ nationes per industriam tralati germinis, sed beneficium soli Mediæ datum, natura resistente terra alia non potuit mutuari.