# Capitula XXXIX-LVII 53.1-5

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 53.1 to 53.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/53.1

Ab Emodis montibus auspicatur India, a Meridiano mari porrecta ad Eo, favonii spiritu saluberrima. In anno bis æstatem habet, bis legit frugem, vice hiemis etesias patitur auras. Hanc Posidonius adversam Galliæ statuit. Sane nec quidquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta, et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostræ addicta est. Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus, res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subjecerat, memoriæ daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus est, gratia periclitandæ veritatis, paria prodidit. Tradunt ergo in India fuisse quinque millia oppidorum præcipua capacitate, populorum novem millia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit, vel de hominum, vel de urbium copia, quum soli Indi nunquam a natali solo recesserint. Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui Indis subactis omnium primus triumphavit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex millia quadringenti quinquaginta unus, additis et amplius tribus mensibus, habita per reges computatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium ævum deprehenduntur. Maximi in ea amnes Ganges, et Indus: quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exsultare contendunt; alii volunt a Scythicis montibus exoriri. Hypanis etiam ibi nobilissimus fluvius, qui Alexandri Magni iter terminavit, sicuti aræ in ripa ejus positæ probant. Minima Gangis latitudo per octo millia passuum, maxima per viginti patet; altitudo, ubi vadosissimus est, mensuram centum pedum devorat. Gangarides extimus est lndiæ populus; cujus rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta millia in apparatu belli habet. Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii; optimi ditissimique rem publicam curant, reddunt judicia, assident regibus. Quietum ibi eminentissimæ sapientiæ genus est, vita repletos incensis rogis mortem accersere. Qui vero ferociori sectæ se dediderunt, et silvestrem agunt vitam, elephantos venantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant, aut vehuntur.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
