# Capitula XXXIX-LVII 53.10-13

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 53.10 to 53.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/53.10

Astacanorum gens laureis viret silvis, lucis buxeis; vitium vero, et arborum universarum, quibus gratia dulcis est, proventibus copiosissima. Philosophos habent Indi, gymnosophistas vocant, qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur, in globo igneo, rimantes secreta quædam, arenisque ferventibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus adversæ plantæ sunt, et octoni digiti in plantis singulis. Megasthenes per diversos Indiæ montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas vestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla voce, sed latratibus tantum sonantes, asperis rictibus. Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere, natosque canos illico fieri. Esse rursum gentem alteram, quæ in juventa cana sit, nigrescat in senectute, ultra ævi nostri terminos perennantem. Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus, et singulari pernicitate; qui ubi defendi se velint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi, odore vivunt pomorum silvestrium, longiusque pergentes eadem illa in præsidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si tetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. Perhibent esse et gentem feminarum, quæ quinquennes concipiant, sed ultra octavum annum vivendi spatium non protrahunt. Sunt qui cervicibus carent, et in humeris habent oculos. Sunt qui silvestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. Apud eos vero, quibus ad vivendi rationem exactior cura est, multæ uxores in ejusdem viri c�unt matrimonium, et, quum maritus homine decesserit, apud gravissimos judices suam quæque de meritis agunt causam, et quæ officiosior ceteris sententia judicum vicerit, hoc palmæ refert præmium, ut arbitratu suo accendat rogum conjugis, et supremis ejus semetipsam det inferias; ceteræ in nota vivunt. Enormitas in serpentibus tanta est, ut cervos et animantium alia ad parem molem tota hauriant; quin etiam oceanum Indicum, quantus est, penetrent, et insulas magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est, non qualibet magnitudine evenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata. Sunt illic multæ ac mirabiles bestiæ, quarum partem persequemur.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
