# Capitula XXXIX-LVII 53.14-20

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 53.14 to 53.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/53.14

Leucrocotta velocitate præcedit feras universas; ipsa asini feri magnitudine, cervi clunibus, pectore ac cruribus leoninis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Hæc quod ad formam; voce autem loquentium hominum sonos æmulatur. Est et eale, ut equus cetera, cauda vero elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, præferens cornua ultra cubitalem modum longa, ad obsequium cujus velit motus accommodata: neque enim rigent, sed moventur, ut usus exigit pr�liandi; quorum alterum quo cum pugnat, protendit, alterum replicat, ut si nisu aliquo fuerit alterius acumen obtusum, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur; et ipsa sane aquis fluminum gaudet. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium versus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua volunt, tergi duritia omne telum respuunt, et tam immiti ferocitate, ut capti animas projiciant furore. Mantichora quoque nomine inter hæc nascitur, triplici dentium versu c�unte ordinibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda veluti scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila, ut imitetur modulos fistularum, tubarumque concinentum. Humanas carnes avidissime affectat. Pedibus sic viget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint, nec obstacula altissima. Sunt præterea boves unicornes et tricornes, solidis ungulis nec bifissis. Sed atrocissimum est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite cervino. Cornu e media fronte ejus protenditur, splendore mirifico, ad longitudinem pedum quatuor, ita acutum, ut quidquid impetat, facile ictu ejus perforetur. Vivus non venit in hominum potestatem: et interimi quidem potest, capi non potest. Aquæ etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges; quem Statius Sebosus inter miracula præcipua ait vermibus abundare, cæruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubitorum non minus senum, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes, mordicus comprehensos ipsorum manu rapiant in profundum. Indica maria balænas habent ultra spatia quatuor jugerum; sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se navium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa alluvie plerumque deprimant alveos navigantium.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
