# Capitula XXXIX-LVII 53.21-22

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 53.21 to 53.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/53.21

Sola India mittit avem psittacum, colore viridem, torque puniceo, cujus rostri tanta duritia est, ut quum e sublimi præcipitat in saxum, nisu se oris excipiat, et quodam quasi fundamento utatur extraordinariæ firmitatis; caput vero tam valens, ut si quando ad discendum plagis siet admonendus, nam studet, ut quod homines alloquatur, ferrea clavicula sit verberandus. Dum in pullo est, atque adeo intra alterum ætatis suæ annum, quæ monstrata sunt, et citius discit, et retinet tenacius; major pullo, est et obliviosus, et indocilis. Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus; qui præstant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos; lingua lata, multoque latior quam ceteris avibus: unde perficitur ut articulata verba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romæ deliciæ miratæ sunt, ut barbaris psittacos mercem fecerint. Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transjaci ne sagittis quidem possint. Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur; ramorum umbræ ambitu bina stadia consumunt; foliorum latitudo forma; Amazonicæ peltæ comparatur; pomum eximiæ suavitatis. Quæ palustria sunt, arundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis, lembi vice vectitet navigantes. E radicibus ejus exprimitur humor dulcis ad melleam suavitatem. Tylos Indiæ insula est; ea fert palmas, oleam creat, vinis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola vincit, quod quæcumque in ea arbos nascitur, nunquam caret folio. Mons Caucasus inde incipit, qui maximam orbis partem perpetuis jugis penetrat. Idem fronte, qua soli obversus est, arbores piperis ostentat, quas ad juniperi similitudinem diversos fructus edere asseverant. Eorum, qui primus erumpit, velut corylorum fimbria, dicitur piper longum; qui deinde caducus torretur fervido sole, vocamen trahit de colore; at qui ex ipsa arbore stringitur, ut est, album piper dicitur. Sed, ut piper sola India, ita et ebenum sola mittit, nec tamen universa, verum exigua sui parte silvas hoc genus edit. Arbor est plerumque tenuis, et frequentior vimine, raro in crassitudinem caudicis extuberatur, hiulco cortice et admodum reticulato, dehiscentibus venis, adeo ut per ipsos sinus pars intima vix tenui libro contegatur; lignum omne atque mediale eadem ferme et facie et nitore, qui est in lapide gagate. Indi reges ex eo sceptra summunt, et quascumque deorum imagines nonnisi ex ebeno habent. Idem ferunt, materia ista liquorem noxium non contineri, et quidquid maleficum fuerit, tactu ejus averti: hac gratia pocula ex ebeno habent. Ita nihil mirum, si peregre sit in pretio, quod etiam ipsi, quibus provenit, honorantur. Ebenum Romæ Mithridatico triumpho primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos, potentes adversum intestinæ ægritudinis incommoda; dat et multa alia fragrantia mirifici spiritus suavitate.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
