# Capitula XXXIX-LVII 53.6-9

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 53.6 to 53.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/53.6

In Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta millia, equitum quatuor millia in armis habet. Omnes sane, quicumque præditi sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum, peditumque numero militarem agitant disciplinam. Prasia gens validissima Palibotram urbem incolunt, unde quidem gentem ipsam Palibotros nominarunt. Quorum rex peditum sexaginta millia, equitum triginta millia, elephantorum octo millia omnibus diebus ad stipendium vocat. Ultra Palibotram mons Maleus, in quo umbræ hieme in septentriones, æstate in austros cadunt, vicissitudine hac durante mensibus senis. Septentriones in eo tractu in anno semel, nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Beton, qui perhibet hoc in plurimis Indiæ locis evenire. Indo flumini proximantes, versa ad meridiem plaga, ultra alios torrentur calore; denique vim sideris prodit hominum color. Montana Pygmæi tenent. At ii, quibus est vicinus Oceanus, sine regibus degunt. Pandæa gens a feminis regitur, cui reginam primam assignant Herculis filiam. Et Nysa urbs regioni isti datur. Mons etiam Jovi sacer, Meros nomine, in cujus specu nutritum Liberum patrem veteres Indi affirmant: ex cujus vocabuli argumento lascivienti famæ creditur, Liberum patrem femine natum. Extra Indi ostium sunt insulæ duæ, Chryse et Argyre, adeo fecundæ copia metallorum, ut plerique eas aurea sola prodiderint habere et argentea. Indis omnibus promissa cæsaries, non sine fuco cæruli aut crocei coloris. Cultus præcipuus in gemmis. Nullus funerum apparatus. Praterea, ut Jubæ et Archelai regum libris editum est in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus est: alii lineis, alii laneis peplis vestiuntur, pars nudi, pars obscena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. Quidam populi adeo proceri, ut elephantos, velut equos, facillima insultatione transiliant. Plurimis placet, neque animal occidere, neque vesci carnibus. Plerique tantum piscibus aluntur, et e mari vivunt. Sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut ægritudine in maciem eant, velut hostias cædunt: deinde peremptorum viscera epulas habent, quod ibi non sceleris sed pietatis loco numerant. Sunt etiam qui, quum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt, nihil anxie mortem exspectantes.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
