# Capitula XXXIX-LVII 54.5

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, 54.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/54.5

Margaritas legunt plurimas, maximasque; conchæ sunt, in quibus reperiuntur, quæ certo anni tempore, luxuriante conceptu, sitiunt rorem velut maritum, cujus desiderio hiant; et quum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum; sic concipiunt, gravidæque fiunt, et de saginæ qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuit, quod acceperant, candicant orbiculi lapillorum; si turbidum, aut pallore languescunt, aut rufo innubilantur. Ita magis de c�lo, quam de mari partus habent. Denique quoties excipiunt matutini æris semen, fit clarior margarita; quoties vespere, fit obscurior; quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu comprimuntur, Clausæque subita formidine vitia contrahunt abortiva; aut enim perparvuli fiunt scrupuli, aut inanes. Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent; quumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapidis solis calore, subsidunt in profundum, et se gurgitibus ab æstu vindicant. Huic tamen providentia: ætas opitulatur: nam candor senecta disperit, et grandescentibus conchis flavescunt margaritæ. Lapis iste in aqua mollis est, duratur evisceratus. Nunquam duo simul reperiuntur: unde unionibus nomen datum. Ultra semunciales inventos negant. Piscantium insidias timent conchæ: inde est, ut aut inter scopulos, aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certa examini dux est; illa si capta sit, etiam qua evaserint, in plagas revertuntur. Dat et India margaritas, dat et litus Britannicum; sicut divus Julius thoracem, quem Veneri Genitrici in templum ejus dicavit, ex Britannicis margaritis factum, subjecta inscriptione testatus est. Lolliam Paullinam Caii principis conjugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis, sestertio tunc quadringenties æstimatam: cujus parandæ avaritiæ pater ipsius M. Lollius, spoliatis orientis regionibus, offendi speravit Caium Cæsarem Augusti filium, interdictaque amicitia principis, veneno interiit. Illud quoque expressit vetus diligentia, quod Sullanis primam temporibus Romam illati sunt uniones.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
