# Capitula XXXIX-LVII 56

Solinus, Capitula XXXIX-LVII, Poem 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxix-lvii/56

Parthia quanta omnis est, a meridie Rubrum mare, a septentrione Hyrcanum salum claudit. In ea regna duodeviginti dividuntur in duas partes. Undecim, quæ vocantur superiora, incipiunt ab Armenico limite, et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt; reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu Arios Arianosque, Carmaniam a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septentrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transversa, utraque Parthiæ regna amplectitur; a septentrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios videt; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum, quod Magi obtinent, Passargada nomine. Hic Cyri sepulcrum.

---

Solinus, Capitula XXXIX-LVII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4.html.
