Latin
57.3 to 57.4
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 57.3-4
Not analysed yet
Gorgades insulæ, ut accepimus, obversæ sunt promontorio, quod vocamus Hesperuceras. Has incoluerunt Gorgones monstra, et sane usque adhuc monstrosa gens habitat. Distant a continenti bidui navigatione. Prodidit denique Xenophon Lampsacenus, Hannonem P�norum regem in eas permeavisse, repertasque ibi feminas aliti pernicitate, atque ex omnibus, quæ apparuerant, duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandæ rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Junonis suspenderit; quæ duravere usque in tempora excidii Carthaginiensis. Ultra Gorgadas Hesperidum insulæ, sicut Sebosus affirmat, dierum quadraginta navigatione in intimos maris sinus recesserunt. Fortunatas insulas certe contra lævam Mauritaniæ tradunt jacere, quas Juba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. De harum nominibus exspectari magna non miror, sed infra famam vocabuli res est. In prima earum, cui nomen Norion, ædificia nec sunt, nec fuerunt. Juga montium stagnis madescunt. Ferulæ ibi surgunt ad arboris magnitudinem: earum, quæ nigræ sunt, expressæ liquorem reddunt amarissimum; quæ candidæ, aquas revomunt etiam potui accommodatas. Alteram insulam Junoniam appellari ferunt, in qua pauxilla ædes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarta Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. Sequitur Nivaria nebuloso ære, et coacto, ac propterea semper nivalis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis: inde etiam duo exhibiti Jubæ regi. In ea ædificiorum durant vestigia. Avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. Perhibent etiam exspui in eam undoso mari belluas; deinde quum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici tetro odore; ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.