# Capitula XXXV-LVI 1.13-16

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.13 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.13

Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi: quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim devictis Cilicibus Cn. Magnus cognominavit. Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laevo meridianae plagae, occidenti obversus fronte profusa. palam est terras eum continuare voluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas vetaretur. denique qui periclitantur naturas locorum, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant: etenim quoquovorsum mari adluitur, procedit in prominentias: sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio vel Hyrcano: quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. pro gentium ac linguarum varietate plurifariam nominatus, apud Indos Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. ll interea etiam a populis appellationem trahit: a dextero latere Caspius dicitur vel Hyrcanus, a laevo Amazonicus, Moschicus, Scythicus: ad haec vocabula habet alia multa. ubi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. in Graeciam verticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. a Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. quantus meridiem videt, sole inaestuat: quicquid septemtrioni oppositum est, vento tunditur et pruina: quo silvestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimus. XXXIX. Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est: hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicaverunt, quam de vocabulo sui nominis Hephaestiam vocant. Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt visentibus. XXXX. Sequitur Asia: sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis divortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim: verum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
