Latin
1.17 to 1.19
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.17-19
Not analysed yet
Ephesus in ea urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum, ut Xerxes ,cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo vindicavit: namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassas est, voto adipiscendae famae latioris. notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit: quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, ll cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint. Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. at historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus. Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. istic Marsyas ortus, istic et sepultus: unde qui proximat fluvius, Marsyas dicitur: nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul vallis, quae eventum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum dividit et Prienam. ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. eadem ab oriente vicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius est. mons Lydiae Tmolus croco florentissimus: amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoam vocant. in his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina: cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non vulneretur. sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit: nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submovet insequentes.