# Capitula XXXV-LVI 1.20-22

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.20 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.20

Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus invenit prosae orationis disciplinam. non longe Ephesum Colophon civitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. unde haud procul Mimas surgit, cuius vertices de nubilis supervolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam vocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos vero campos fluvius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero vati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Silvio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. in Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit: deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt. At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia catervatim aves advolant, quas Ilienses Memnonias vocant. Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia catervatim coire et undiqueversum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis convenire. mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. haec Teuthrania perfunditur Caico flumine. Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora. ventri iungerentur: prolixa cauda eademque in vertiginem torta: hamati ungues subtili aduncitate: incessus piger et fere idem qui testudinum motus: corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus: subducti oculi et recessu concavo introrsum recepti, quos numquam nictatione obnubit, visum denique non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio: quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris vivat. color varius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. colores duo sunt quos fingere non valet, rubrus et candidus: ceteros facile mentitur. corpus paene sine carne, vitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. latet hieme, producitur vere. impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, victorem suum perimit interemptus: nam si vel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur: sed corax habet praesidium, ad medellam natura manum porrigente: nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
