Latin
1.23 to 1.26
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.23-26
Not analysed yet
Pythonos come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo adventus sui tempore ciconiae advolant et eam quae ultima advenerit lancinant universae. aves istas ferunt linguas non habere, verum sonum quo crepitant oris potius quam vocis esse. eximia illis inest pietas: etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur: ita enim inpense nidos fovent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime, ubi serpentium immanis copia est: quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt. XXXXI. Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupaverunt Tolostobogi Veturi Ambitoti, quae vocabula adhuc permanent: quamvis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine. XXXXII. Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae, opulenta ac dives urbium, a fontibus Sagari fluminis primos fines habet: ante Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia. in ea Prusiadem urbem et adluit Hylas flumen et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculi, Hylan puerum, Nymphis rapinam: in cuius memoriam usque adhuc sollemni cursitatione lacum populus circumit et Hylan voce clamant. in Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus: li qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae vicibus in hospitium Prusiae devolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captivusque Romam veniret, veneni mali poculo animam expulit. XXXXIII. In ora Pontica post Bospori fauces et Rhesum amnem portumque Calpas Sagaris fluvius ortus in Phrygia dictusque a plerisque Sagarius exordium facit Mariandyni sinus, in quo oppidum Heraclea adpositum Lyco flumini: et Acone portus, qui proventu matorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo ad usque inferna aiunt pertendere.