# Capitula XXXV-LVI 1.30-32

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.30 to 1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.30

XXXXVI. Assyriorum initium Adiabene facit: in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum victoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. aliquantisper tamen virtute veterum ab hac vitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. Licinii Crassi et C. Iulii Caesaris: qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inveheret peregrina. postmodum vicerunt nostra vitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumviris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit. Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est tantum eo differt, quod spinulentis fastigiis hispida turgescat. malum inimicum venenis: sapore asperum et amaritudinis merae: odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. verum pomorum illi tanta ubertas inest, ut onere proventus semper gravetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. usurpare sibi nemora ista optaverunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari. XXXXVII. Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum: nam latitudo vix est plaustro permeabilis. in his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis venis exundant humorem affluentissimum, qui constrictus vi caloris velut in aestivam glaciem corporatur: ita labes invia accessum negat. praeterea octo et viginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergitur humo arida, sine praesidio sitit. tunc serpentes undique gentium convenae a verno statim die illuc confluunt. ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
