# Capitula XXXV-LVI 1.36-37

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.36 to 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.36

Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat: verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. unde et contraria est labes ambulantibus nullo favente praesidio ad nisum insistendi. habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores: sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia volunt egredi. geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeviant cum venerem requirunt. oderunt equinum genus. sitim etiam in quadriduum tolerant: verum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit. lutulentas aquas captant, puras refugiunt: denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aeris morbos trahant. ad bella feminae praeparantur inventumque est ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri validiores, si coitibus arceantur. L. Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae nives: mox longa deserta: post Anthropophagi gens est asperrima: dein feris spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabim barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. sic in tractu eius orae, quae spectat aestivum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus vellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem humore domant ad obsequium. hoc illud est sericum in usum publicum damno severitatis admissum et quo ostendere potius corpora quam vestire primo feminis, nunc etiam viris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias vero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. primum eorum fluvium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
