# Capitula XXXV-LVI 1.38-42

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.38 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.38

LI. Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogativa miram aeris clementiam subministrat. arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes: atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus vitae est. inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locaverunt. LII. A Mediis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eo, favonii spiritu saluberrima. in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, vice hiemis etesias patitur. hanc Posidonius adversam Galliae statuit. sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, et ipse a Philadelpho rege spectator missus, gratia periclitandae veritatis paria prodidit. Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum novem milia. diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. nec mirum sit vel de hominum vel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphavit. ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aevum deprehenduntur. Maximi in ea amnes Ganges et Indus. quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt: alii volunt a Scythicis montibus exoriri. Hypanis etiam ibi nobilissimus fluvius, qui Alexandri Magni iter terminavit, sicuti arae in ripa eius positae probant. minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per viginti patet: altitudo, ubi vadosissimus est, mensuram centum pedum devorat. Gangarides extimus est Indiae populus: cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii: optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est vita repletos incensis rogis mortem accersere. qui vero ferociori sectae se dediderunt et silvestrem agunt vitam, elephantos venantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut vehuntur. in Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
