# Capitula XXXV-LVI 1.43-44

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.43 to 1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.43

Prasia gens validissima. Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominaverunt. quorum rex sexcenta milia peditum, equitum triginta milia, elephantorum octo milia omnibus diebus ad stipendium vocat. ultra Palibothram mons Maleus, in quo umbrae hieme in septemtriones, aestate in austros cadunt, vicissitudine hac durante mensibus senis. septemtriones in eo tractu in anno semel nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Baeton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis evenire. Indo flumini proximantes versa ad meridiem plaga ultra alios torrentur calore: denique vim sideris prodit hominum color. montana Pygmaei tenent. at hi quibus est vicinus Oceanus sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam adsignant Herculis filiam. et Nysa urbs regioni isti datur, mons etiam Iovi sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem veteres Indi adfirmant: ex cuius vocabuli argumento lascivienti famae creditur Liberum femine natum. extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea. Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris. cultus praecipuus in gemmis. nullus funerum apparatus. praeterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est, in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus: alii lineis, alii laneis peplis vestiuntur, pars nudi, pars obscaena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. quidam populi adeo proceri, ut elephantos velut equos facillima insultatione transiliant. plurimis placet neque animal occidere neque vesci carnibus. plerique tantum piscibus aluntur et mari vivunt. sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias caedunt, deinde peremptorum viscera epulas habent: quod ibi non sceleris, sed pietatis loco numerant. sunt etiam qui, cum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt nihil anxie mortem expectantes.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
