Latin
1.45 to 1.46
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.45-46
Not analysed yet
Astacanorum gens laureis viret silvis, lucis buxeis: vitium vero et arborum universarum, quibus Graecia dulcis est, proventibus copiosissima. philosophos habent Indi (gymnosophistas vocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque ferventibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus aversae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. Megasthenes per diversos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas vestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla voce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri. esse rursum gentem alteram, quae in iuventa cana sit, nigrescat in senectute, ultra aevi nostri terminos perennantem. legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se velint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore vivunt pomorum silvestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octavum annum vivendi spatium non protrahant. sunt qui cervicibus carent et in umeris habent oculos. sunt qui silvestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos vero, quibus ad vivendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem viri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud gravissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias: ceterae nota vivunt. Enormitas in serpentibus tanta est, ut cervos et animantium alia ad parem molem tota hauriant: quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. idque ipsum palam est non qualibet magnitudine evenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.