# Capitula XXXV-LVI 1.47-52

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.47 to 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.47

Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia vel particulam persequemur. leucrocota velocitate praecedit feras universas: ipsa asini feri magnitudine, cervi clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. haec quod ad formam: nam voce loquentium hominum sonos aemulatur. Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius velit motus accommodata: neque enim rigent sed moventur, ut usus exigit proeliandi: quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. hippopotamis comparatur: et ipsa sane aquis fluminum gaudet. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium versus, hiatus omne quod caput. hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua volunt, tergi duritia omne telum respuentes, tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore. Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte vicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda velut scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila ut imitetur modulos fistularum tubarumque concinentum. humanas carnes avidissime affectat. pedibus sic viget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. sunt praeterea boves unicornes et tricornes solidis ungulis nec bifissis. Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite cervino. cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. vivus non venit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest. Aquae etiam gignunt miracula non minora. anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
