# Capitula XXXV-LVI 1.53-56

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.53 to 1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.53

Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant. qui enormes supra molem ingentium columnarun ultra antemnas se navium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluvie plerumque deprimant alveos navigantium. Sola India mittit avem psittacum colore viridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis: caput vero tam valens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus, nam studet ut quod homines loquatur, ferrea clavicula sit verberandus. dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius: paulo senior et obliviosus est et indocilis. inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus: qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. lingua lata multoque latior quam ceteris avibus: unde perficitur ut articulata verba penitus eloquatur. quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint. Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur: ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt: foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur: pomum eximiae suavitatis. quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi vice vectitet navigantes. e radicibus eius humor dulcis exprimitur ad melleam suavitatem. Tylos Indiae insula est: ea fert palmas, oleam creat, vineis abundat. terras omnes hoc miraculo sola vincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio. Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obversus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diverse fructus edere adseverant. qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum. quod incorruptum est, piper album: quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
