# Capitula XXXV-LVI 1.60-61

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.60 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.60

Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad vigorem. beryllorum genus dividitur in speciem multifariam: eximii intervirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicaverunt. hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. eos vero, qui crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim vitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. Indici reges hoc genus gemmarum in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, vel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem. LIII. Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt et quidem quem habitare Antichthones crederentur. verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagavit nominis sui gloriam. missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. scinditur amni interfluo. nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India: partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. sita est inter ortum et occasum. ab eoo mari incipit praetenta Indiae. a Prasia Indorum gente dierum viginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur: mox cursu nostrarum navium septem dierum iter factum est. mare vadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint pervenire. nulla in navigando siderum observatio: utpote ubi septemtriones nequaquam videntur vergiliaeque nunquam apparent. lunam ab octava in sextam decimam tantum supra terram vident. lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. solem orientem dextera habent, occidentem sinistra. observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. quaternis non amplius mensibus in anno navigatur.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
