Latin
1.62 to 1.63
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.62-63
Not analysed yet
In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noveramus: tunc enim fortuna patefecit scientiae viam latiorem. nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque advectus qui Hippuros nominatur. sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportavit. stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret vultibus, tamen parem haberet modum ponderis: cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt universa. Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt: crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis. quibus inmatura mors est in annos centum aevum trahunt: aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. nulli aut ante diem aut per diem somnus. aedificia modice ab humo elevata. annona eodem semper tenore. vites nesciunt: pomis abundant. colunt Herculem. in regis electione non nobilitas praevalet, sed suffragium universorum. populus enim eligit spectatum moribus et inveterata clementia, etiam annis gravem. sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt: nam qui pater fuerit, etiamsi vita spectetur, non admittitur ad regendum: et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate: idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet: quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum provocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. cultu rex dissimili a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus quo Liberum patrem amiciri videmus. quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate: etiam conloquii potestas punito denegatur. culturae student universi. venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.