# Capitula XXXV-LVI 1.64-65

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.64 to 1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.64

Maior pars insulae huius calore ambusta est et in vastas deficit solitudines. latus eius mare adluit perviridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. secant marmora testudinea varietate. margaritas legunt plurimas maximasque. conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant: et cum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt. de saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi lapillorum, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. ita magis de caelo quam de mari partus habent. denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva: aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. huic tamen providentiae aetas opitulatur: nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. in aqua mollis est unio, duratur exemptus. numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. ultra semiunciales inventos negant. piscantium insidias timent conchae: unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. gregatim natant: certus examini dux est: illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur. Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut divus Iulius thoracem, quem Veneri genetrici in templo eius dicavit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi voluit. Lotliam Paulinam Gaii principis coniugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam: cuius parandae avaritie pater ipsius Manilius spoliatis orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis veneno interiit. illud quoque expressit vetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
