# Capitula XXXV-LVI 1.66-69

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.66 to 1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.66

LIV. Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem: igitur a Taprobane in Indiam revertamur. sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum. Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus vesci piscibus vetuit: nam antea sic alebantur. Ultra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita navigatio: in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. ex India revertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum vident. Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent: deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur vicenum cubitum longitudine. Dicendum hoc locorum, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. deinde terrestre iter Hydreum tenus. post transactis aliquot mansionibus Berenicen pervenitur, ubi Rubri maris portus est. inde Oceli Arabiae portus tangitur. proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. deinde per diversos portus Cottonare pervenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper convehunt. petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum navigia media aestate solvunt, revertentes renavigant Decembri mense. secundus ex India ventus est vulturnus: at cum ventum est in Rubrum mare, aut africus aut auster vehunt. spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur: at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret vitibus. praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne vivunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laevis est: iidem coriis piscium vestiuntur, Chelonophagi cognominati.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
