# Capitula XXXV-LVI 1.78-79

Solinus, Capitula XXXV-LVI, 1.78 to 1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxxv-lvi/1.78

Ultra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta navigatione in intimos maris sinus recesserunt. Fortunatas insulas certe contra laevam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. de harum nominibus expectari magnum non miror, sed infra famam vocabuli res est. in prima earum, cui nomen est Norion, aedificia nec sunt nec fuerunt. iuga montium stagnis madescunt. ferulae surgunt ad arboris magnitudinem: earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas revomunt etiam potui accommodatas. alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. sequitur Nivaria aere nebuloso et coacto ac propterea semper nivalis. deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. in ea aedificiorum durant vestigia. avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. perhibent etiam expui in eam undoso mari belvas: deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore: ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem. Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

---

Solinus, Capitula XXXV-LVI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus4a.html.
