Latin
Lines 1.100-1.102
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.100-102
Not analysed yet
20 In hac primum uisae coturnices aues, quas ortygas Graeci uocant. Has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. Nec semper apparent: adueniendi habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris uires suas nutriunt tarditate. 21 Vbi terram persentiscunt, coeunt cateruatim, deinde globatae uehementius properant. Quae festinatio plerumque exitium portat nauigantibus: accidit enim noctibus ut uela incidant et praeponderatis sinibus alueos uergant. Austro numquam exeunt, nam metuunt uim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius prouehat siccior et uehementior spiritus. 22 Ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est uniuersis, ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. 23 Cibos gratissimos habent semina uenenorum, quam ob causam eas damnauere prudentium mensae. Solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.
24 Euboea tam modico aestu diuidua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit an numerari inter insulas debeat; nam latae quam uocant terrae ponte iungitur et per fabricam breuissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio uadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; 25 quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. Vbi post Ilii excidium Argiuam classem uel Mineruae ira uel, quod certior prodit memoria, sidus Arcturi grauibus adfecit casibus.
26 Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima; prius tamen Minoia quam Paros dicta, nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. 27 Praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas uero uilissimus ducitur. 28 Naxon a Delo duodeuiginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, uel quod hospita Libero patri uel quod fertilitate uitium uincat ceteras. 29 Sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. 30 De Sporadibus est Icaros quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro Icarum Cretem ibi interisse naufragio et de exitu hominis inpositum nomen loco. 31 Nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras ciuis, qui mox offensus fastu tyrannico relicta domo patria Bruto consule, qui reges urbe exegit, Italiam aduectus est.