# De Mirabilibus Mundi 1.103-105

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.103-1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.103

32 Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima, est iuxta Aeoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. 33 Praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. Quod non frustra inter miracula notauerunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. Quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quicquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. 34 In summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur; ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellauere longaeuos.
XII. 1 Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. Atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque diuidit, in septem stadiorum angustias stringitur. 2 Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte nauibus facto permeauit. Tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. Inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem; mox in quingentos passus coartatur fitque Bosporos Thracius, qua Darius copias transportauit.
3 Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil uelocius habent maria, sic ut plerumque salientes transuolent uela nauium. Quoquo eant, coniuges euagantur. 4 Catulos edunt; decimus mensis maturum facit partum; lucinam aestiuus dies soluit; uberibus fetus alunt; teneros in faucibus receptant; inualidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum uiuunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae beluae loco habent sed ferme in uentribus. Contra naturam aquatilium soli linguas mouent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales; 5 cum ira subiacet inhorrescunt; cum animi conquieuerint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et uitales auras nonnisi in aere supero recuperare. Pro uoce gemitus est similis humano. Certum habent uocabulum quo accepto uocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. 6 Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus aduentant. 7 Diuo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inlexit, et in tantum consuetudo ualuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. Mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus uectitauit; unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque ueheret. 8 Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseuerare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. 9 In Africo mox litore apud Hipponem Diarrhytum delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitauit. Nec populi tantum manibus acta res est; nam etiam pro consule Africae Flauianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris nouitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus desciuit a solita conuersatione. 10 Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamauit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis inuectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. 11 Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necauisset, delphin ad terram reuexit et uelut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multauit nec reuerti uoluit amplius in profunda. 12 Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobauit fides. Ad haec si quando lasciuiunt noui fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium beluarum; quamquam ibi praeter phocas rara belua est. 13 Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant; nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore, intrant dextero litore, laeuo exeunt; hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
