# De Mirabilibus Mundi 1.11-13

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.11-1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.11

45 Itaque C. Caesar uniuersam hane inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et ut statum certum praeteritus acciperet error, dies uiginti unum et quadrantem simul intercalauit; quo pacto regradati menses de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quadraginta quattuor dies habuit, alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem. Et tunc quoque uitium admissum est per sacerdotes. 46 Nam cum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id obseruari, antequam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. 47 Sic per annos sex et triginta cum nouem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod deprehensum Augustus reformauit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra nouem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est.
48 Verum cum et hoc et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in uita eius inueniuntur aduersa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. 49 Primum quod apud auunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium coeptorum nota; mox triumuiratus collegium praegraui potestate Antonii, Philippensis, inde proscriptionis inuidia; abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, deinde desiderio eius insignis paenitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimae; Perusina cura; detectum filiae adulterium et uoluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatae mortes filiorum et amissis liberis non solus orbitatis dolor; urbis pestilentia, fames Italiae, bello Hillyrico angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio priuigni Neronis, uxoris etiam Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura.
50 Huius tamen suprema quasi lugeret saeculum, penuria insecuta est frugum omnium; ac ne fortuitum quod acciderat uideretur, inminentia mala non dubiis signis apparuerunt; 51 nam Fausta quaedam ex plebe partu uno edidit quattuor geminos, mares duos, feminas totidem, monstruosa fecunditate portendens futurae calamitatis indicium; quamlibet Trogus auctor adfirmet in Aegypto septenos uno utero simul gigni; quod ibi minus mirum, eum fetifero potu Nilus non tantum terrarum sed etiam hominum fecundet arua. 52 Legimus Cn. Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, cum uiginti eius liberis in theatro suo publicasse.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
