Latin
Lines 1.111-1.112
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.111-112
Not analysed yet
4 Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana uiscera; quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. Ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin uocant per longitudinem eius orae, quae aestiuo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perueniatur ad Seras. 5 Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi uolunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt.
6 Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est; ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. 7 Legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo spreuit, ut offensus degeneri praeda ignauo similis diu accubaret; quem per ignorantiam uelut inertem Alexander extingui imperauit. Alter uero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necauit; mox uiso elephanto notabiliter exultans beluam primum astu fatigauit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. 8 Haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia uniuersis. Dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iaso Lycio interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. 9 Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati aduersus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. 10 Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est; cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit; ultimo deiectum in Tiberim cadauer adnatans sustentare conatus. 11 Canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. 12 Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cauent.