# De Mirabilibus Mundi 1.116-117

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.116-1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.116

22 In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen; nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent uniuersa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saeuientes. Quorum inmanitate obsistente ad uenas accessus rarus est, quippe uisos discerpunt, uelut geniti ad plectendam auaritiae temeritatem. 23 Arimaspi cum his dimicant ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit; nam licet sint et Aegyptii et Calchedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. Nihil his iucundius, nihil utilius uident oculi. 24 In primis uirent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam uisus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum lacunis corrumperetur: quamquam qui uerus est difficulter uulneretur. 25 Probantur hoc pacto, si aspectus transmittant; si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concaui sunt inspectantium facies aemulentur; si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. 26 Inueniuntur etesiis flantibus; tunc enim detecto solo facillime internitent; nam etesiae plurimum harenas mouent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum uel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. 27 Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, uel plumbo uel capillamentis uel etiam sali similes. Laudantur austeri. Sed mero uiridi proficiunt oleo, quamuis natura inbuantur. 28 Et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. Cuius gnari in marem et feminam genus diuidunt: feminis nitor purus est, mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis puluiculus uariat.
29 Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. 30 Sexangulus inuenitur. Qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum uel spumis obsitum arceat perspicuitatem; tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. 31 Putant glaciem coire et in crystallum corporari, sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Liuia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicauit.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
