# De Mirabilibus Mundi 1.118-119

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.118-1.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.118

XVI. 1 Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita; sed cum probissimi auctores et satis uero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accipimus iacere. Gens beatissima. 2 Eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio tam uasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa. 3 Apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semenstrem lucem, auersum una tantum die solem; quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem, ut nobis, sed uernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De caelo magna clementia: aurae spirant salubriter, nihil noxium flatus habent. Domus sunt nemora uel luci: in diem uictum arbores sumministrant. 4 Discordiam nesciunt, aegritudine non inquietantur, ad innocentiam omnibus aequale uotum. Mortem accersunt et uoluntario interitu castigant obeundi tarditatem; 5 quos satias uitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant; hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per uirgines probatissimas primitiua frugum Apollini Delio missitare; 6 uerum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae reuenissent, deuotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.
XVII. 1 Altera in Asia gens est ad initium orientis aestiui, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. Iuxta uiros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondent. Amant quietem, non amant laedere. 2 Sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit, tutus est, uelut asylo tegatur. 3 Vltra hos Cimmerii et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
