Latin
Lines 1.120-1.122
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.120-122
Not analysed yet
4 Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens siluis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. 5 Quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. Fuluo nitent: hoc fuluum nigrantibus segmentis interundatum uarietate adprime decet. Pedum motum nescio uelocitas an peruicacia magis adiuuet. Nihil tam longum est quod non breui pene-trent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. 6 Ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus; succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam uelint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. 7 Notantur frequentissime, si quando latrones suos renauigantes uident, in litore irrita rabie cernuari, uelut propriam tarditatem uoluntaria castigantes ruina; quamquam de fetu uniuerso uix unus queat subtrahi.
8 Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fuluo circulis uel caerula uel alba distinguatur tergi supellex. Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato conuenire nec terreri nisi sola oris toruitate; 9 quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura uastatione. Sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas ueneno quam ferro necant. 10 Aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum; quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. Ideo gramini nomen pardalianchem dederunt. Sed pantherae aduersus hoc uirus excrementa humana deuorant et suopte ingenio pesti resistunt. Lenta illis uiuacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. 11 In his siluestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi; quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles.
XVIII. 1 Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mediterranea maria caput tollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani; cuius spiritu peruadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus uel recessus. 2 Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.