# De Mirabilibus Mundi 1.123-124

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.123-1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.123

XIX. 1 Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales; et quae forte aduolauerit, raptim fugam properat. 2 Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propaniso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit uocari, hoc est mortuum mare; ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat.
3 Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem uoluit. 4 Id euenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris uertant. Non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque ad Alierum flumen, quo influit Oxum amnem, peruenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. 5 Itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subuectis nauibus ad alueum Phasidis pertendit; per cuius excursus in Pontum usque Indos aduehi liquido probatum est. 6 Auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo nauigari; eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti; nec longe Oeonas separari, quas qui habitent uiuant ouis auium marinarum et auenis uulgo nascentibus; 7 perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad uestigium forma in equinos pedes desinunt; 8 esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua uiscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membris membra uestiant.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
