# De Mirabilibus Mundi 1.125

Solinus, De Mirabilibus Mundi, 1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.125

9 Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire, quaenam peculiares sint ferae Scythiae. Cerui plurimi in hac terra; igitur ceruos persequemur. Mares generis huiusce cum statum tempus uenerem incitauit, saeuiunt rabie libidinis. 10 Feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum uel herbarum pedum uerbere castigant ad latendum. 11 Cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursu et adsuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus secundo uento uias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia; propterea facilius obuios se praebent sagittantibus. 12 Si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu; infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per uices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam; 13 si fugare angues gestias, utrum uelis ures, quae ustrina praeterea nidore uitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro aetate ramos augent. Id incrementum in sexennes perseuerat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: 14 quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. 15 Dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inueniuntur aut nulli. Serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cauernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. 16 Herbam quoque quam cinarem uocant contra noxia edunt gramina. Aduersus uenena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae utero. Patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis ipsorum unguina sedant calores hominum languentium. 17 Legimus plurimos matutinis diebus ceruinam carnem degustare solitos sine febribus longaeuos fuisse; quod demum proderit si uno uulnere fuerint interempti. 18 Ad dinoscendam uiuacitatem Alexander Magnus torques plurimis ceruis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
