# De Mirabilibus Mundi 1.126-129

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.126-1.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.126

19 Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent; tantum quod illi uillosos habent armos et menta promissis hirta barbis.
XX. 1 Mons Saeuo ipse ingens nec Riphaeis minor collibus initium Germaniae facit. Inguaeones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. 2 Diues uirum terra, frequens populis numerosis et inmanibus. Extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. Vbi incipit Danuuio, ubi desinit Rheno perfunditur. De internis eius partibus Alba Guthalus Vistla amnes latissimi praecipitant in Oceanum.
3 Saltus Hercynius aues gignit quarum pennae per obscurum emicant et interlucent, quamuis obtenta nox denset tenebras. Vnde homines loci illius plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem uiae moderentur indicio plumarum refulgentium. 4 In hoc tractu sane et in omni septentrionis plaga uisontes frequentissimi, qui bouis feri similes, saetosi colla, iubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti adsuescere manu nesciunt. 5 Sunt et uri, quos inperitum uulgus uocat bubalos, cum bubali paene ad ceruinam faciem in Africa procreentur. Istis porro quos uros dicimus taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. 6 Est et alce mulis comparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora uestigia pasci non queat. 7 Gangauia insula e regione Germaniae mittit animal quale alce, sed cuius suffragines ut elephantis flecti nequeunt; propterea non cubat, cum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quae prope casuram secatur, ut fera dum adsuetis fulmentis innititur faciat ruinam. Ita capitur: alioqui difficile est eam mancipari, nam in illo rigore poplitum inconprehensibili fuga pollet. 8 De Germanicis insulis Gangauia maxima est, sed nihil in ea magnum praeter ipsam.
9 Nam Glaesaria dat crystallum, dat et sucinum: quod sucinum Germani gentiliter uocant glaesum. Qualitas materiae istius summatim antea Germanico autem Caesare omnes Germaniae oras scrutante conperta: arbor est pinei generis, cuius mediale autumni tempore sucino lacrimat. Sucum esse arboris de nominis capessas qualitate; pinum uero, unde sit gignitum, si usseris, odor indicabit. Pretium operae est scire longius, ne Padanae siluae credantur lapidem fleuisse. 10 Hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt; quae cum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret deuoluta, quod ibi primum nostri uiderant, ibi etiam natam putauerunt. 11 Munere Neronis principis adparatus omnis sucino inornatus est: nec difficulter, cum per idem tempus tredecim milia librarum rex Germaniae donum ei miserit. 12 Rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem uidemus nitorem. 13 Pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum, utrumque de similitudine aut uini aut utique mellis. In aperto est quod rapiat folia, quod trahat paleas; quod uero medeatur multis uitalium incommodis, medentium docuit disciplina. Et India habet sucinum, sed Germania plurimum optimumque. Quoniam ad insulam Glaesariam ueneramus, a sucino coeptum.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
