# De Mirabilibus Mundi 1.138-140

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.138-1.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.138

9 Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt; huius ceraunii color est e pyropo; qualitas igni probatur; quem si sine detrimento sui perferat, aduersum uim fulgurum creditur opitulari.
10 Cassiterides insulae spectant aduersum Celtiberiae latus, plumbi fertiles, et tres Fortunatae, e quibus solum uocabulum signandum fuit. 11 Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet, utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem uersus est feta est anguibus. 12 Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad euersionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir, id est saepem nominauerunt. In hac Geryonem aeuum agitauisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boues ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur.
13 Sed Gaditanum fretum, a Gadibus dictum, Atlanticos aestus in nostrum mare discidio inmittit orbis. Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis inrumpens laeuo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam; 14 ac freto isti, cuius quindecim milia passuum efficit longitudo, latitudo uix septem, quodam ostio aperit limen interni aequoris, mixtus mediterraneis sinibus, quos ad usque orientem propellit. Horum qui Hispanias perfundit Hibericus fertur et Balearicus; qui Narbonensem prouinciam Gallicus; mox Ligusticus; ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Graeci Ionium uel Tyrrhenum, Itali inferum uocitant; a Sicilia Cretam usque Siculus; 15 inde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit; quae aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis iuxta Graecias et Hillyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis; quae Propontis Europam Asiamque discriminans ad Maeotidem peruenit. 16 Causas nominum non uniformis dedit ratio. Asiaticum et Phoenicum a prouinciis dictum, ab insulis Carpathium Aegaeum Icarium Balearicum Cypricum; a gentibus Ausonium Dalmaticum Ligusticum Tuscum; ab oppidis Adriaticum Argolicum Corinthium Tyrium; a casibus hominum Myrteum uel Hellespontum; a memoria regis Ionium; a bouis transitu uel angustiis etiam meatibus boum peruiis Bosporos; a moribus accolarum Euxinus, Axinos ante appellatus; ab ordine fluenti Propontis. Aegyptium pelagus Asiae datur, Gallicum Europae, Africum Libyae; his ut quaeque proxima sunt uenerunt in partes partium. 17 Haec in gremiis terrarum. Oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus Persicus Indicus Eous Sericus Hyrcanus Caspius Scythicus Germanicus Gallicus Atlanticus Libycus Aegyptius dicitur. 18 Cuius accessus incrementa circa litora Indiae uehementissime proruunt maximosque ibi exitus faciunt, siue quod *suspensius sustollatur ui caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. 19 Dubitatur etiamnunc quibus ex causis intumescat uel quatenus, cum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec in obscuro est plura pro ingeniis disserentium potius quam pro ueritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium quaestionum has opiniones probatissimas inuenimus. 20 Physici aiunt mundum animal esse eumque ex uariis elementorum corporibus conglobatum moueri spiritu regente; quae utraque diffusa per membra omnia aeternae molis uigorem exerceant. 21 Sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constitutas, per quas emissi anhelitus uel reducti modo efflent maria, modo reuocent. 22 At hi qui siderum sequuntur disciplinam contendunt meatus istos commoueri lunae cursibus, adeo ut sic uicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem respiciant ad auctus eius uel eliquia. Neque eodem semper tempore, sed prout illa aut mergatur aut surgat uariant se alternantes recursus.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
