# De Mirabilibus Mundi 1.141

Solinus, De Mirabilibus Mundi, 1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.141

XXIV. 1 De Hispania excursus in Libyam; nam Baelone progressos, quod Baeticae oppidum est, ultra interiacens fretum trium et triginta milium passuum Tingi excipit, Mauretaniae nunc colonia, sed cuius Antaeus primus auctor est. 2 Porro quod in illo ambitu Aegyptium finitur pelagus et Libycum incipit, placuit ut Africam Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libya Epaphi filia, Africam autem ab Afro Libyis Hereulis filio potius dictam receperunt. 3 Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antaei regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, uelut genitus matre terra, ibidem Herculi uictus est. 4 Nam de hortis Hesperidum et peruigili dracone, ne famae licentia uulneretur fides, ratio haec est. Flexuoso meatu aestuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut uisentibus procul lapsus angueos fracta uertigine mentiatur; 5 itaque quod hortos appellauere circumdat, unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed haec insula, insinuata sinibus aluei recurrentis et in quibusdam aequoris spiris sita, praeter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nihil praefert quo propaget uetustatis memoriam. 6 Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressum numquam accessu freti superlabitur, sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus haeret unda et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur; spectando nimirum ingenio loci planities manet sicca, quamuis prona aequora superueniant. 7 Sala oppidum imminet Salae flumini. Ab hoc per Autolorum gentem iter est in Atlanticas solitudines. 8 Atlas mons e media harenarum consurgit uastitate et eductus in uiciniam lunaris circuli ultra nubila caput condit; qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet ieiunio, humo nuda nec herbida; qua Africam contra uersus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor grauis, comae cupressi similes uestiuntur lanugine sericis uelleribus nihilo uiliore. 9 In eo latere et herba euphorbea copiosa, cuius sucus ad oculariam proficit claritatem nec mediocriter percellit uim uenenorum. 10 Vertex semper niualis. Saltus eius quadrupedes ac serpentes ferae et cum his elephanti occupauerunt. Silet per diem uniuersus nec sine horrore secretus est, lucet nocturnis ignibus, choris Aegipanum undique personatur; audiuntur et cantus tibiarum et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. 11 A Lixo abest quinque et ducentis milibus passuum, Lix a Gaditano freto centum duodecim milibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies quondam cultu exercita, in qua usque adhuc uitis et palmae extat uestigium. 12 Apex Perseo et Herculi peruius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex milia passuum infames bestiis siluae obsident. 13 Amnes circa eum non tacendi, qui licet separentur interuallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium, 14 Asana marino haustu: Bambotum crocodillis et hippopotamis refertum *ultraque adhuc amnis qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quae torrente perpetuo et sole nimio plus quam ignito numquam ab aestu uindicantur. 15 Haec de Atlante, quem Mauri Addirim nominant, et *Hannonis Punici libri et nostri annales prodiderunt, Iuba etiam Ptotemaei filius qui utriusque Mauretaniae regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni inposuit manum, qui ultra Atlantem primus et paene solus Romana signa circumtulit.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
