# De Mirabilibus Mundi 1.142

Solinus, De Mirabilibus Mundi, 1.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.142

XXV. 1 E prouinciis Mauretaniis Tingitana, quae solstitiali plagae obuia est quaeque porrigitur ad internum mare, exurgit montibus septem, qui a similitudine fratres appellati freto imminent. 2 Hi montes elephantis frequentissimi sunt. Monent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti iuxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum seruant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox perspersi liquore solis exortum motibus quibus possunt salutant, deinde in saltus reuertuntur. 3 Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intellegitur iuuenta; quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu minus uigeat si fuerit dimicandum. 4 Cum uenatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut damnato ebore non requirantur; hanc enim sibi causam periculi inesse sentiunt. Oberrant agminatim; natu maximus ducit agmen, aetate proximus cogit [sequentes]. 5 Flumen transituri minimos antemittunt, ne maiores ingressu alueum atterant et profundos gurgites depressis uadis faciant. Venerem ante annos decem feminae, ante quinque mares nesciunt. Biennio coeunt quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reuersuri quam uiuis aquis abluantur. 6 Propter feminas numquam dimicant: nulla enim nouerunt adulteria. Inest illis clementiae bonum; quippe si per deserta uagabundum hominem forte uiderint, ductus usque ad notas uias praebent; uel si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obuium animal interimant conflictu fortuito. 7 Si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sauciorum; nam fessos uulneratosque in medium receptant. Cum captiuitate uenerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei suco. 8 Maria transmeaturi in naues non prius subeunt quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauretani timent et quasi paruitatis suae conscii aspernantur ab his uideri. Non annis decem, ut uulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero grauescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. 9 Viuunt in annos trecentos. Inpatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris uel maxime fugiunt; pabula etiam quae a musculis contacta sint recusant. 10 Si quis casu chamaeleontem deuorauerit, uermem elephantis ueneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, uentri mollius. Setarum hirsutiae nullae. Inter hos et dracones iugis discordia. 11 Denique insidiae hoc astu praeparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus euagantur; atque ita praetermissis prioribus postremos adoriuntur, ne qui antecesserunt queant opitulari; primumque pedes nodis ligant, ut laqueatis cruribus inpediant gradiendi facultatem; 12 nam elephanti, nisi praeuenti hac spirarum mora, uel arboribus se uel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. 13 Dimicationis praecipua causa est, quod elephantis ut aiunt frigidior inest sanguis et ob id a draconibus auidissime torrente captantur aestu. Quam ob rem numquam inuadunt nisi potu grauatos, ut uenis propensius inrigatis maiorem sumant de oppressis satietatem. 14 Nec aliud magis quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, uel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promoscide. Itaque cum ebiberint sanguinem, dum ruunt beluae, dracones obruuntur. 15 Sic utrimque fusus cruor terram imbuit fitque pigmentum quicquid soli tinxerit, quod cinnabari uocant. Elephantos Italia anno urbis conditae quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico uidit et boues Lucas inde dixit.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
